- ASCOLIA
- ASCOLIAGraece Α᾿ςκώλια, festa, quae Rustici Athenienses in honorem Bacchi celebrârunt, ἀπὸ τȏυ ἀςκοῦ, i. e. ab utre nuncupata. Nam cum victimae Numinibus aut per similitudinem, ut inquit Servius, in l. 2. Georg. aut per contrarietatem immolentur, caper qui obest vitibus, ceu grata hostia Libero sacrificabatur. Phornutus, Τὸν δὲ τράγον αὐτῷ ςθύουςι διὰ τὸ λυμαντικὸν δοκεῖν τῶ ἀμπέλων. Hinc versus Eveni:Κἤν με φάγης ἐπὶ π῾ίζων, ὅμως ἔτι καρποφορήςω,Ο῞ςςον ἐπιςπεῖςαί ςοι, τράγε, ςθυοαένῳ.Quos in Domitianum fuisse detortos auctor est Sueton. c. 14. Et quo invisum Baccho animal peius tractarent, et, ut Servius ait, ne quid ex eo esset, quod non sentiret iniuriam, pellem detrahebant, atque inflabant, in quam sublimi saltu iuvenes se librabant: ac ne spectaculum risu careret, unguine lubricabant, ut praecipiti magis lapsu in terram gliscerent. Suidas, ἑορτην` οἱ Α῾θηναῖοι ἦγον τὰ Α᾿ςκώλια, εν ᾗ ἥλλοντο τοῖς ἄςκοις αἰγείοις, ἐς τιμην` τȏυ Διονύσου. Scholiastes Aristophanis in Pluto: Κυρίως δὲ ἀςκωλιάζειν ἔλεγον τὰ ἐπί τῶ ἀςκῶν ἅλλεςθαι, ἕνεκα γέλωτα ποιεῖν. Ε᾿ν μέςῳ δὲ τοῦ ςθεάτρου ἐτίθεῃτο ἀςκοὺς πεφυςημένους, εἰς οὓς ἀναλλόμενοι ενωλίςθ αινον καθάπερ Εὔβουλός φηςι- Unô tantum pede in utrem saltabant. Pollux l. 2. Α᾿ςκωλιάζειν ἔλεγον τὸ τῷ ἑ τέρῳ ποδὶ ἅλλεςθαι. Hesych. Α᾿ςκωλίζοντες, ἐφ᾿ ἑνὸς ποδὸς ἁλλόμενοι. Idem habent Eustath. ad Odys. κ. et Tzetzes ad Hesiod. ἔργα. Virgilius autem elegantissime sacrificii causam, et Festi ritum describit, Georg. l. 2. v. 380.Non aliam ob culpam Baccho caper omnibus arisCaeditur, et veteres ineunt proscenia ludi,Praemiaque ingentes pagos. et compita circumThesidae posuêre: atque inter pocula laeteMollibus in pratis unctos saliêre per utres.Quod per compita, et pagos Virgilius, hoc per κώμας, i. e. vicos ficri scribit Phornutus: Ε᾿ις τὸν ἀςκὸν ἐκβάλλονται, κατα τὰς Α᾿ττικὰς κώμας οἱ γεοργῶν νεάνιςκοι ex Castellano. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.